monumenta.ch > Augustinus > sectio > bumMs.H125.91 > bnf17416.273 > sectio 9 > csg899.30 > bnf9533.386 > bsbClm14056.21 > sectio 6 > sectio > bkeCod.16.194v > bnf8907.373 > sectio > 1 > csg95.212 > csg75.840 > bsbClm14439.80 > sectio 60 > csg899.29 > bsbClm14439.3 > bkeCod.16.115v > habCod.Guelf.81Weiss..57 > bkeCod.16.184r > sectio 2 > csg75.840 > A > bnf15046.181 > sectio 12 > sectio 49 > sectio 13 > hlw17.223 > salCod.Sal.X,16.313 > bnf8040.70 > bnf6387.63 > bnf17416.343 > sectio 88 > bkeCod.16.20v > sectio 45 > bkeCod.16.87v > salCod.Sal.X,16.334 > bnf15046.212 > sectio 3 > A > sectio 53 > bnf11947.59 r > csg75.746 > bnf8672.8 > sectio 7 > uwbM.p.th.f.69.122 > Matthaeus, 18 > bsbClm14439.99 > uwbM.p.th.q.1a.208 > bnf15046.225 > sectio 11 > bsbClm14439.141 > sectio 7

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 45, 7
Quid iam sequitur ex eo quod translati sunt montes in cor maris? Attendite et videte veritatem. Haec enim quando dicebantur, obscura erant, quia nondum contigerant: nunc autem quis iam facta non cognoscat? Liber tibi sit pagina divina, ut haec audias: liber tibi sit orbis terrarum, ut haec videas. In istis codicibus non ea legunt, nisi qui litteras noverunt: in toto mundo legat et idiota. Quid ergo factum est, dum translati sunt montes in cor maris? Sonuerunt et turbatae sunt aquae eius. Quando praedicabatur Evangelium , Quid est hoc? Peregrinorum daemoniorum videtur iste annuntiator esse : hoc Athenienses. Ephesii autem quo tumultu cocidere Apostolos voluerum, quando in theatro pro Diana sua tantum strepitum fecerunt, ut clamarent: Magna Diana Ephesia ? Inter quos fluctus et sonitus maris non timebant, qui ad refugium illud confugerant. Denique apostolus Paulus volebat intrare in theatrum, et a discipulis revocatus est, quia necessarium erat adhuc ut in carne maneret propter ipsos. Sed tamen Sonuerunt et turbatae sunt aquae eius: conturbati sunt montes in fortitudine eius. Cuius? Numquidnam maris, an potius Dei, de quo dictum est: Refugium et virtus, adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis? Turbati enim sunt montes, id est potestates huius saeculi. Alii sunt enim montes Dei, alii sunt montes saeculi: montes saeculi, quibus caput diabolus; montes Dei, quibus caput Christus. Sed per istos montes turbati sunt illi montes. Tunc dederunt voces contra Christianos, quando turbati sunt montes sonantibus fluctibus: et montes sunt turbati, et factus est magnus terrae motus cum motu aquae. Sed cui haec? Civitati illi fundatae super petram. Sonant aquae, turbantur montes, annuntiato Evangelio. Quid tu civitas Dei? Audi quod sequitur.